- TELLAU seu TALOGIENSIS Furnario
- TELLAU, seu TALOGIENSIS Furnariopagus Galliae, in Capitularibus Caroli Calvi memoratus, inter pagos Rotomagensem et Vitnau, ad amnem Earam, inter Deppam et Ancum fluvium medium, qui alluit Alberti Mansionile, Fulcardi Montem, Bettonis Cortem, Petreum pontem, Septem Molas, Vallem Regis, Telliam, S. Sulpitii, et apud Criolium, in Oceanum effunditurl Pars fuit Caletorum. Deppam, Arcas, Bettonis curtem Betencourt, Balliolum, ad ripam Heldonae, Ulmirum et Warinnam villas fiscales comprehendens: Nomen ei a Tellli fluv. qui idem cum Eara praedicto, hodie Iere. Pertinuit a Warinna fluv. qui est Sedae vel siae amni proximus, ad Earam fluv. aut etiam ultra, eiusque amnes exticêre Warinna vel Guarenna, Deppa, Heldona, Eara: nec valde arguendus est Furnarius, qui illum a Bresla ad Siam, i. e. ab Anco fluv. ad Sedam pertingere asserit. promotô trans Earam pagi Tellau limite ad Ancum usque. Praeter Tellyam Tilly, cuius supra mentio est haud procul a Novo Castro et fluv. Deppa vicus le Til: quae duo loca vetus pagi nomen videntur hodieque servare. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.